ELAGABALUS

ELAGABALUS
ELAGABALUS
sive Alagabalus, nomen Soli ab Emessenis datum: pro quo Graeci ac Romani, ut vox ea quodammodo barbariem exueret, Heliogabalus dicere maluêrunt: imo et Ε῾λαιαγάβαλος pro eo apud Herodian. legas. Eum autem Solem esse, indicant tum Dio et Herodian. qui Η῞λιον exponunt; tum lapides; in quibus est, SOL ALAGABALUS: item nummus antiquus, in quo est SACERDOS DEIELAGABALI. Nomen unde conflatum sit, non convenit, praeterquam de parte priori, quae est elah, sive Arabice Alah, Deumque signat. Quod ad alteram partem, varie de ea doctissimus Fullerus in Miscellan. sacr. l. 1. c. 14. Sed non dubitandum, ait Voss. quin illa sit gaba vod tamen quomodo capi debeat, controversum. Gap desc: Hebrew enim principe significatione sumitur pro finire seu terminum constituere: sed praeterea notat, fingere, figurare, formare. Unde Schythis gabul, Arabibus gabil, h. e. κτιςὴς sive Fictor, Conditor: quae sententia Fullero inprimis placuit. Nempe ut Elagabalus idem sit ac ὁ Η῞λιος δημιουργός, Sol opifex, sive Conditor Universi, prout dicitur Porphyrio, apud Enseb. Praep. Evang. l. 3. c. 4. qui cum convenit, quod idem Sol Κτιςὴς τῆς οἰκουμένης Conditor Universi, nominatur in obelisco maximo, quem Constantinus Mag. Romam transferri iussit: ut locuples nobis testis est Amm. Marcell. l. 17. c. 4. ubi Romam novam seu Constantinopolim intelligi, ex obelisci inscriptione hodieque exstantis liquet. Sed praeterea gebel Arabibus. montem notat. ut Elagabalus sit Deus mons seu Deus Montis in quo aedes illius forent: unde et symbolum eius erat lapis ingens in montis modum fastigiati adsurgens etc. De Templo Elagabli illustris est Avieni locus, apud quem primûm sic legas, de situ Orbis.
Urbs mediis Apamea dehinc consurgit in arvis,
Et qua Phoebeam procul incunabula lucem
Prima fovent, Emesae fastigia celsa renident.
Posteaqueve de Templo ipso:
Deniqueve flammivomo devoti pectora Soli
Vitam agitant. Libanus frondosa cacumina turget:
Et tamen his certant celsi fastigia templi.
Ab hoc postea Numine Anton. Varius nomen Heliogabali accepit qui prius Sacerdos fuisset Dei Heliograbali, sive, ut Oriens efferebat, Elagabali aut Alagabali; idemque Deo huic templum Romae constituit, teste Lamprid. in eo. Vide quae de hoc idolo erudite ad Euseb. Scalig. eruditius ad Lamprid. Casaub. eruditissime ad eund. Salmas. annotavit, verba sunt Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 5. Addo saltem, quod eius simulacrum vehiculo imposuit Anton. Aug. eius Sacerdos. Λίθος τις ἐςὶ μεγιςος κάτωθεν τεριφερὴς λήγων εἰς ὀξύτητα, Lapis est Maxinus ab imo rotundus, et sensim fastigiatus Herodian. l. 5. sicut in Nummis hodieque cernitur, Ducis Croy. t. 55. 20. Tristan. II. p. 220. Vide quoque infra in voce Heliogabalus, uti de rudibus huiusmodi apud priscos Deastrorum simulacris, supra in voce in Baetylus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Elagabălus — Elagabălus, so v.w. Heliogabel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Elagabălus — Elagabălus, röm. Kaiser, s. Heliogabalus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Elagabalus — [el΄ə gab′ə ləs] (born Varius Avitus Bassianus) A.D. 205? 222; Rom. emperor (218 222) …   English World dictionary

  • Elagabalus — Infobox Roman emperor title = Emperor of the Roman Empire name = Elagabalus full name = Varius Avitus Bassianus (from birth to accession); Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus (as emperor) caption = Bust of Elagabalus, from the Capitoline… …   Wikipedia

  • Elagabalus — Elagabal Kapitolinische Museen Elagabal (* 204 wahrscheinlich in Rom[1]; † 11. März 222 in Rom), war vom 16. Mai 218 bis zu seiner Ermordung römischer Kaiser. U …   Deutsch Wikipedia

  • Elagabalus — /el euh gab euh leuhs, ee leuh /, n. Heliogabalus. * * * or Heliogabalus officially Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus orig. Varius Avitus Bassianus born 204, Emesa, Syria died 222 Roman emperor (218–22) notable for his eccentric behaviour …   Universalium

  • Elagabalus (deity) — Elagabalus was a Syro Roman sun god.CultElagabalus was initially venerated at Emesa in Syria. The name is the Latinized form of the Syrian Ilāh hag Gabal , which derives from Ilāh god and gabal mountain ) compare he. גבל gəbul and ar. جبل jabal ) …   Wikipedia

  • Elagabalus — Greek Heliogabalus biographical name 204 222 Roman emperor (218 222) …   New Collegiate Dictionary

  • Elagabalus — El•a•gab•a•lus [[t]ˌɛl əˈgæb ə ləs, ˈi lə [/t]] n. anh big Heliogabalus …   From formal English to slang

  • Elagabalus —    Known also as Heliogabalos, a sun god who was worshipped at Emesa as a variant of Baal. His image was a black stone …   Who’s Who in non-classical mythology

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”